| troia antiqva nobili, venerabili, more suo: alibi "terra | 1.375.1 |
| antiqua", id est nobilis; nec enim esse poterat nova. item "templa | |
| dei saxo venerabar structa vetusto". {⁴³aut certe cara, et hoc | |
| ideo, quia dixit 'quibus aut venistis ab oris'. si vestras forte per | |
| avres cum apud deam sciat se loqui, cur ait 'si vestras per aures'? | 5 |
| et 'forte' hic aliqua ratione.}⁴³ |