| svm pivs aeneas non est hoc loco arrogantia, sed indi- | 1.378.1 |
| cium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis | |
| indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam men- | |
| tiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Vlixes in Homero ait | |
| suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super | 5 |
| aethera notus'. {⁴³aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sal- | |
| lustius in Catilina "verum illi delubra deum pietate, domus suas | |
| gloria decorabant". Plautus in Pseudolo "non potest pietati ob- | |
| sisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime | |
| est aequum metuere, eos minimi facit". sane 'pius' potest esse et | 10 |
| purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare | |
| dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui pur- | |
| gati non sunt impii. raptos qvi ex hoste penates hoc est sum pius.}⁴³ | |
| ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de | |
| pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et | 15 |
| 'multa cane'. ut Horatius "aut trudit acres hinc et hinc multa | |
| cane apros in obstantes plagas". {⁴³sane de diis penatibus licet | |
| varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis com- | |
| plexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Ne- | |
| ptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fit "taurum Neptuno, | 20 |
| taurum tibi, pulcher Apollo". Varro deos penates quaedam sigilla | |
| lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita | |
| Vergilius meminit "effigies sacrae divum Phrygiique penates, | |
| quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram". | |
| idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de | 25 |
| Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius | |
| Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos θεοὺς μεγάλους, | |
| θεοὺς δυνατοὺς, θεοὺς χρηστούς. quorum diversis locis ita meminit | |
| "natoque penatibus et magnis dis", hoc est θεοὺς μεγάλους, et | |
| iterum "Iunonis magnae primum. dominamque potentem" τοὺς | 30 |
| δυνατούς, et "bona Iuno" τοὺς χρηστούς. ecce ergo diversis locis | |
| omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur.}⁴³ |