| italiam qvaero hoc loco distinguendum est; nam si | 1.380.1 |
| iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in | |
| provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet | |
| in Sallustio lectum sit "Hispaniam sibi antiquam patriam esse"; | |
| sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: | 5 |
| provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, | |
| Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia | |
| ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem | |
| auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, | |
| unde venisset, quo tenderet. {⁴³alibi de ipsa Italia Aeneas "hic | 10 |
| domus, haec patria est". melius sic distinguitur 'Italiam quaero | |
| patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis | |
| genus efficit, propter Dardanum scilicet.}⁴³ |