phrygivm aeqvor id est Hellespontum. conscendi 1.381.1
bene 'conscendi' secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem
esse, quia omne quod continetur supra illud est quod continet:
unde est "humilemque videmus Italiam".