| matre dea monstrante viam hoc loco per transitum | 1.382.1 |
| tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest | |
| ponere. nam Varro in secundo divinarum dicit "ex quo de Troia | |
| est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam | |
| vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam | 5 |
| non vidit ulterius: qua re terras cognovit esse fatales": | |
| unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' {⁴³et "eripe, | |
| nate, fugam"}⁴³, item "nusquam abero" {⁴³et "descendo ac ducente deo"}⁴³ | |
| et "iamque iugis summae surgebat lucifer Idae". {⁴³quam stellam | |
| Veneris esse ipse Vergilius ostendit "qualis ubi Oceani perfusus | 10 |
| Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes".}⁴³ | |
| quod autem diximus eum poetica arte prohiberi, ne aperte ponat | |
| historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum | |
| esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. | |
| data fata secvtvs scilicet a Iove. | 15 |