| hic genvs antiqvvm terrae id est primum: Titanas | 6.580.1 |
| enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iovem. et | |
| ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem | |
| creatos, unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τῆς τίσεως, id est ab ultione. | |
| de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, | 5 |
| unde et caelum meruit. |