nec non et tityon Tityos Terrae secundum alios filius 6.595.1
fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde {⁴³poeta}⁴³ elegit sermonem,
quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit La-
tonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus
hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Ho- 5
merus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere.
sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod qui-
dem potest esse et derivativum: Ennius "vulturus in campo mi-
serum mandebat homonem". declinatur autem 'hic Tityos huius
Tityi', sicut 'Delos Deli'. 10