| per tota novem cvi ivgera corpvs porrigitvr quan- | 6.596.1 |
| tum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud | |
| significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait | |
| supra "nec procul hinc partem fusi monstrantur in | |
| omnem lugentes campi". sane de his omnibus rebus mire reddit | 5 |
| rationem Lucretius et confirmat in nostra vita esse omnia | |
| quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc | |
| est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, | |
| sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a vul- | |
| ture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel | 10 |
| peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius "incontinentis | |
| aut Tityi iecur". ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos | |
| iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter | |
| semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: | |
| nam religiosi sunt qui per reverentiam timent. per eos autem qui | 15 |
| saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel | |
| repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit | |
| negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur. |