| qvid memorem lapithas hi populi Thessaliae fuerunt, | 6.601.1 |
| quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Iovi, | |
| Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, | |
| cum se de eius stupro iactaret, ab irato Iove ad inferos trusus est | |
| et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus. pirithovm | 5 |
| et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapien- | |
| dam Proserpinam. |