adsimilis {⁴³valde similis:}⁴³ 'ad' {⁴³enim}⁴³ vacat, et a maioribus 6.603.1
ad ornatum adhibebatur, {⁴³ut}⁴³ Horatius "qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia". lvcent genialibvs altis
aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae
cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, 5
filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc ab-
stinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per
Mercurium revocare ad superos vellent, eburneus ei est umerus
restitutus, ut "umeroque Pelops insignis eburno". ideo autem
sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resolvit. 10
per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est
deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt παλιγγενεσίαν
vel μετεμψύχωσιν. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur
esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesen-
tibus nec vicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem avaritia 15
significatur, ut etiam Horatius "quid rides? mutato nomine de
te fabula narratur". genialibvs veluti genialibus: nam geniales
proprie sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicti a generandis
liberis.