| invisi fratres haec quidem constat dicta esse generaliter, | 6.608.1 |
| possunt tamen etiam ad speciem trahi, ut Aegyptum et Danaum, | |
| Atreum et Thyesten, Eteoclen et Polynicen significare videatur. | |
| bene autem dicendo 'invisi' per id quod leve est, etiam maiora | |
| conplexus est. | 5 |