pvlsatvsve parens item quod levius est dixit parricidii 6.609.1
comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai.
avt fravs innexa clienti ex lege XII tabularum venit, in qui-
bus scriptum est "patronus si clienti fraudem fecerit, sacer
esto": si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, 5
tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri
ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris poten-
tibus, ait de vicino cliente "pellitur paternos in sinu ferens
deos". Vrbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque
contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. vult 10
autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos
nunc susceptos vocamus.