| nec partem posvere svis bene addidit 'suis', id est | 6.611.1 |
| cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, | |
| non profusa passim: nam hoc est velle inaniter perdere. unde Ci- | |
| cero ait in libris legum "stipem prohibeo: nam | |
| auget superstitionem et exhaurit domos". dignis igitur lar- | 5 |
| giendum est, unde Horatius "cur eget indignus quisquam, te | |
| divite?" id est indignus paupertate. |