ob advlterivm caesi si 'occisi', Aegisthum significat, 6.612.1
Thyestae filium: si re vera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehen-
sum sub servi habitu verberavit in adulterio suae uxoris, filiae
Sullae. qviqve arma secvti impia nec veriti dominorvm fal-
lere dextras hoc loco videtur blandiri Augusto, quia contra Cae- 5
sarem, patrem eius, multi quibus ignovit, arma susceperant: est
namque eius dictum, dare quidem se veniam Pompeianis, sed ab
ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' civilia dixerit bella,
quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem. sed non
procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum civile, tangit et Augu- 10
stum et Caesarem, qui et ipsi civilia bella tractarunt. item si culpat
eos qui contra fidem datae veniae dimicaverunt, tangit Augustum:
nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos
est victoriam consecutus: Horatius "ad hunc frementes verterunt
bis mille equos Galli canentes Caesarem". fecit praeterea 15
iniuriam Augusto vel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud
maiores invidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'do-
mini': Iuvenalis "Roma patrem patriae Ciceronem
libera dixit". melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei
filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam 20
tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque
Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa: Horatius "mi-
natus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis".
et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit com-
memoratio. 25