| qvisqvis es pleraque per concessionem sic tradit poeta, | 1.387.1 |
| ut augmentum faciat. sicut hoc loco audiverat Venus 'sum pius | |
| Aeneas, fama super aethera notus' et cetera, dicit tamen 'quisquis | |
| es', hoc est, etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse | |
| felicem, quod venisti Carthaginem. item in secundo "quisquis es, | 5 |
| amissos hinc iam obliviscere Graios", hoc est, qualibet ratione | |
| contra nos bella susceperis. havd credo invisvs caelestibvs | |
| litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissi- | |
| mum superis: ut {⁴³alibi "munera nec sperno",}⁴³ supra "mihi iussa | |
| capessere fas est". 'caelestibus' autem secundum Pythagoram et | 10 |
| praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, | |
| mortuos vero inferis. unde et Vergilius de Pallante "et nil iam | |
| caelestibus ullis debentem", item contra "vos o mihi manes | |
| este boni, quoniam superis aversa voluntas". |