| avras vitales carpis quibus vivimus. nihil est enim | 1.388.1 |
| aliud vita, quam reciprocus spiritus: unde et Iuppiter, quo constant | |
| omnia, Ζεὺς vocatur ἀπὸ τῆς ζωῆς, id est vita. carpis accipis | |
| {⁴³modo,}⁴³ ut "et placidam carpebant membra quietem". tyriam | |
| Carthaginem a colonis. adveneris vrbem hysterologia ut supra, | 5 |
| {⁴³hoc est ad urbem veneris}⁴³. perge modo tantummodo: hoc est, | |
| haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves. |