| vnde svperne plvrimvs eridani per silvam volvitvr | 6.659.1 |
| amnis Eridanum Aratus in caelo esse dicit, haud longe a ceto. | |
| hic et in terris est, qui in Italia, id est in Venetia, Padus vocatur: | |
| quem alii etiam ad inferos volunt tendere, alii nasci apud inferos | |
| et exire in terras. ideo autem ista finguntur, quia de Appennini | 5 |
| parte oritur, quae spectat inferum mare et tendit usque ad superum. | |
| ergo hic sensus est: canebant in locis, unde superne, id est ad | |
| superos, plurimus Eridani amnis per silvam volvitur: namque veri | |
| simile est, quoniam legimus de Aristaeo "omnia sub magna laben- | |
| tia flumina terra spectabat diversa locis". et congrue: nam | 10 |
| omnis umor ex terrae nascitur venis. alii Eridanum pro quocumque | |
| accipiunt et dicunt κατ’ ἐξοχήν dictum: nam legimus "fluviorum | |
| rex Eridanus". et amant poetae pro appellatione ponere magnae | |
| rei proprietatem, ut alibi "poculaque inventis Acheloia miscuit | |
| uvis". melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', | 15 |
| unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis volvitur per silvam | |
| Eridani, id est populos. fabula namque haec est: Eridanus Solis | |
| filius fuit. hic a patre inpetrato curru agitare non potuit, et cum | |
| eius errore mundus arderet, fulminatus in Italiae fluvium cecidit: | |
| et tunc a luce ardoris sui Phaethon appellatus est, et pristinum | 20 |
| nomen fluvio dedit: unde mixta haec duo nomina inter Solis filium | |
| et fluvium invenimus. postea eius sorores flendo in populos versae | |
| sunt, ut in decimo "populeas inter frondes umbramque | |
| sororum". et hoc Vergilius: nam alii in alias arbores dicunt. |