| hic manvs ob patriam pvgnando vvlnera passi 'ma- | 6.660.1 |
| nus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera: et | |
| est figurate dictum. sane animadvertendum illud quod ait Horatius | |
| in arte poetica "et simul et iucunda et idonea dicere | |
| vitae": nullam enim maiores nostri artem esse voluerunt, quae non | 5 |
| aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum | |
| facit: nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defen- | |
| soribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse | |
| virtutes. |