| ni frvstra avgvrivm vani docvere parentes hoc ad | 1.392.1 |
| confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse credere- | |
| tur. {⁴³et est argumentum ad fallaciam, ne intellegat deam.}⁴³ quod autem | |
| dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, | |
| ut "dare classibus austros" et "ibant obscuri sola sub nocte" | 5 |
| pro ipsi soli per obscuram noctem; aut certe 'vani parentes' qui | |
| res falsas et inanes docent. et per hoc decipere plerumque ostendit | |
| auguria. multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, | |
| qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent. {⁴³quidam | |
| 'vani' mendaces tradunt. Sallustius in Iugurtha "nam ego quidem | 10 |
| vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu que- | |
| stus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis | |
| faceret". Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii | |
| arguit "non te pudet vanitatis?"}⁴³ |