| bis senos cycnos cycnos navibus comparat, aquilam | 1.393.1 |
| tempestati. in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, | |
| sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, | |
| quia nec omnes nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi | |
| regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam | 5 |
| solus incedit; unde in sexto "maternas agnovit aves" per transi- | |
| tum ostendit regis augurium. item cycni nullis dant nisi nautis, | |
| sicut lectum est in ornithogonia, "cycnus in auguriis nautis | |
| gratissimus ales: hunc optant semper, quia numquam mer- | |
| gitur undis". {⁴³cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in | 10 |
| Tusculanis libro primo docet "ut cycni, qui non sine causa Apollini | |
| dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur".}⁴³ | |
| laetantes post periculum. agmine volatu, impetu. agmen | |
| autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut "illi agmine | |
| certo" [et "vocat agmina saeva sororum"]. | 15 |