| {⁴³aetheria aether altior est aëre, vicinus caelo, ἀπὸ τοῦ αἴ- | 1.394.1 |
| θειν, id est ardere.}⁴³ iovis ales aquila, quae in tutela Iovis est, | |
| quia dicitur dimicanti ei contra Gigantes fulmina ministrasse: quod | |
| ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam | |
| ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapi- | 5 |
| dem frigidissimum, ut testatur Lucanus "feta tepefacta sub alite | |
| saxa". {⁴³aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis | |
| ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro | |
| coronantur. sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia | |
| faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius. sane de aquila | 10 |
| est et alia fabula. apud Graecos legitur, puerum quendam terra editum | |
| admodum pulchrum membris omnibus fuisse, qui Ἀετὸς sit vocatus. | |
| hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, | |
| in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis | |
| se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, | 15 |
| Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, | |
| quae ab ipso ἀετὸς dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum | |
| colorem, qui ater est. quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et | |
| fulmina gestare: per hanc etiam Ganymedes cum amaretur a Iove | |
| dicitur raptus, quos Iuppiter inter sidera collocavit. et quia aquilae | 20 |
| haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, | |
| quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere. alii dicunt | |
| ab hac avi Iovem raptum et ad latebras Cretenses perlatum, cum a | |
| Saturno ubique quaereretur. ipsam etiam Iovi, cum adversus Titanas | |
| bellum gereret, obvolasse in augurium ac statim victoriam consecutam, | 25 |
| et ideo inter sidera collocatam.}⁴³ |