| principio caelvm ac terras camposqve liqventes | 6.724.1 |
| interrogatus Anchises, quare animae velint reverti ad corpora, quasi | |
| aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod graece τὸ πᾶν dicitur, id | |
| est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua aër aether, | |
| et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possu- | 5 |
| mus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam | |
| spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa. | |
| igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem | |
| habent et par est natura omnium. sed videamus, quid in nobis est | |
| a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab | 10 |
| elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia | |
| est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur, | |
| sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde | |
| originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus: | |
| contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa | 15 |
| <cum> mutantur, quod est eorum proprium, <pereunt>, sicut etiam | |
| corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire mani- | |
| festum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam | |
| pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentio- | |
| nem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si | 20 |
| inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia | |
| animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimili- | |
| tudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel tor- | |
| pentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque | |
| animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est vivacitas | 25 |
| mentis, in aegro pigrior, in satis invalido etiam ratione carens, ut | |
| in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit, non natura | |
| sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros versipelles, | |
| Graecos leves, Gallos pigrioris videmus ingenii: quod natura cli- | |
| matum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad | 30 |
| aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non | |
| potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima | |
| pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in pote- | |
| state deterioris? atqui divinus animus debuit corpus habere in pote- | |
| state, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo | 35 |
| fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leo- | |
| nem includas in caveam, inpeditus vim suam non perdit, sed exer- | |
| cere non potest, ita animus non transit in vitia corporis, sed eius | |
| coniunctione inpeditur nec exercet vim suam. occurrit illud: omne | |
| quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur | 40 |
| desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam pas- | |
| sio aeternitatem resolvit. quod ideo falsum esse dicimus, quia ani- | |
| mus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et | |
| aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei | |
| alterius. videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se | 45 |
| clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re | |
| tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea | |
| est—remoto namque inpedimento apparet—nec tamen quia in- | |
| peditus est eius vigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus | |
| quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque depo- | 50 |
| suerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria. si | |
| ergo recipit naturam {⁴³suam}⁴³, quare poenas apud inferos patitur? ideo | |
| quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim | |
| ad suum nitorem reverti. ut si speciem candidam missam in lutum | |
| polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablu- | 55 |
| tionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima | |
| ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse | |
| habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur | |
| volunt reverti? quia potant, inquit, oblivia. etiam est illud ambi- | |
| guum: aut ut praeteritarum obliviscantur poenarum, aut certe ut | 60 |
| ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine | |
| passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reverti. | |
| caelvm pro aëre et aethere posuit, ut "iam caelum ter- | |
| ramque". camposqve liqventes id est maria. |