| lvcentemqve globvm lvnae ideo usus est participio, | 6.725.1 |
| ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod | |
| aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod | |
| semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. | |
| 'globum' autem ideo, quia dicitur luna σφαιροειδὴς esse. tita- | 5 |
| niaqve astra aut stellas dicit, aut solem, quem et supra | |
| unum fuisse de Titanibus diximus. |