principio caelvm ac terras camposqve liqventes 6.724.1
interrogatus Anchises, quare animae velint reverti ad corpora, quasi
aliud dicit, tamen illuc recurrit. quod graece τὸ πᾶν dicitur, id
est omne quod est, quattuor sunt elementa, terra aqua aër aether,
et deus. praeter haec nihil est aliud: et hoc mundum non possu- 5
mus dicere, nam mundus non est totum. ergo deus est quidam
spiritus divinus, qui per quattuor infusus elementa gignit universa.
igitur si de elementis et deo nascuntur omnia, unam originem
habent et par est natura omnium. sed videamus, quid in nobis est
a deo et quid a quattuor elementis? quantum datur intellegi, ab 10
elementis habemus corpus, a deo animum: quod ideo probatur, quia
est in corpore terra, umor, anhelitus, calor, quae omnia videntur,
sicut etiam elementa, animus invisibilis est, sicut etiam deus, unde
originem ducit. illa praeterea inrationabilia sunt, sicut corpus:
contra deus habet consilium, sicut etiam animus. deinde elementa 15
<cum> mutantur, quod est eorum proprium, <pereunt>, sicut etiam
corpus, quod inde originem ducit: contra deum non perire mani-
festum est. ergo nec animus perit, qui inde originem ducit: nam
pars semper sequitur genus. huc igitur tetendit primam intentio-
nem suam, ut animos inmortales doceret. sed occurrit illud: si 20
inmortales sunt et unum habent principium, qua ratione non omnia
animalia sentimus similiter? et dicit non esse in animis dissimili-
tudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel tor-
pentia, ita et animos faciunt. quod potest etiam in uno eodemque
animalis corpore probari. in sano enim corpore alia est vivacitas 25
mentis, in aegro pigrior, in satis invalido etiam ratione carens, ut
in phreneticis cernimus: adeo cum ad corpus venerit, non natura
sua utitur, sed ex eius qualitate mutatur. inde Afros versipelles,
Graecos leves, Gallos pigrioris videmus ingenii: quod natura cli-
matum facit, sicut Ptolomaeus deprehendit, qui dicit translatum ad 30
aliud clima hominem naturam ex parte mutare; de toto enim non
potest, quia in principio accepit sortem corporis sui. ergo anima
pro qualitate est corporis. et qua ratione res melior est in pote-
state deterioris? atqui divinus animus debuit corpus habere in pote-
state, non mortale corpus naturam animi corrumpere. sed hoc ideo 35
fit, quia plus est quod continet, quam quod continetur. ut si leo-
nem includas in caveam, inpeditus vim suam non perdit, sed exer-
cere non potest, ita animus non transit in vitia corporis, sed eius
coniunctione inpeditur nec exercet vim suam. occurrit illud: omne
quod corrumpitur aeternum non est. si animus insanit irascitur 40
desiderat timet, caret aeternitate, cui sunt ista contraria: nam pas-
sio aeternitatem resolvit. quod ideo falsum esse dicimus, quia ani-
mus per se nihil patitur, sed laborat ex corporis coniunctione, et
aliud est per suam naturam corrumpi, aliud per contrarium rei
alterius. videmus enim tale aliquid, ut in lucerna, quae per se 45
clara est et locum, in quo est, sine dubio inluminat, sed si qua re
tecta fuerit et inclusa, non perdit splendorem proprium, qui in ea
est—remoto namque inpedimento apparet—nec tamen quia in-
peditus est eius vigor, ideo etiam corruptus. ita ergo et animus
quamdiu est in corpore, patitur eius contagiones: simul atque depo- 50
suerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria. si
ergo recipit naturam {⁴³suam}⁴³, quare poenas apud inferos patitur? ideo
quia res, quae simul diu fuit, non potest deposita ipsa re, statim
ad suum nitorem reverti. ut si speciem candidam missam in lutum
polluas et eam statim auferas, non idcirco sordibus caret, sed ablu- 55
tionem requirit, ut in pristinum nitorem possit redire: sic anima
ex eo quod datur corpori inquinata, etiam si corpus deponat, necesse
habet purgari. si ergo purgantur et recipiunt naturam suam, cur
volunt reverti? quia potant, inquit, oblivia. etiam est illud ambi-
guum: aut ut praeteritarum obliviscantur poenarum, aut certe ut 60
ignarae futuri habeant desiderium redeundi in corpora, quod sine
passione non fit: nam animus in quo est passio, meretur reverti.
caelvm pro aëre et aethere posuit, ut "iam caelum ter-
ramque". camposqve liqventes id est maria.