| haec secvm subaudimus locuta est, deest enim. et hoc | 1.37.1 |
| fictum est, ut superius diximus. unde enim hoc sciret poeta? bene | |
| autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in | |
| quarto solam inducit Didonem "en quid ago?" {⁴³haec secvm] quia | |
| vehementior adfectus est sine conscio, ut "et casum insontis mecum | 5 |
| indignabar amici" et "crudelia secum fata Lyci". e contrario "qui- | |
| cum partiri curas".}⁴³ mene 'ne' non vacat, significat enim ergo | |
| et est coniunctio rationalis. incepto desistere tolerabilius enim | |
| est non inchoare, quam incepta deserere, {⁴³ut Terentius "verum si | |
| incipias, neque pertendas naviter". et 'mene' sic habet emphasin, | 10 |
| ut "ast ego, quae divum incedo regina"}⁴³. victam sic et in se- | |
| ptimo "vincor ab Aenea". {⁴³se victam pronuntiat velut victam. alii | |
| iratam tradunt.}⁴³ |