| nec posse italia detraxit more suo praepositionem pro- | 1.38.1 |
| vinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'. {⁴³tevcrorvm quia | |
| Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam venerunt. facta ascensione | |
| hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri | |
| filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines | 5 |
| fecit. avertere id est in perpetuum. regem hoc est, quia †nihil | |
| amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim | |
| minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, ut "Aeole, nam- | |
| que tibi". contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine | |
| nominantur, ut "Iunonis gravis ira". et "pacem te poscimus | 10 |
| omnes Turne". et bene 'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, | |
| sed unum hominem Troianum.}⁴³ |