| qvippe vetor fatis re vera, inquit, fata me prohibent. | 1.39.1 |
| ergo Iuno ignorat vim fatorum. sed hoc non possumus dicere, quia | |
| superius lectum est "si qua fata sinant et audierat". hoc ergo | |
| est. omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta | |
| sedere surgere; aut ex fati necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum | 5 |
| voluntate, ut navigare vel honoribus frui. nunc de navigatione | |
| agitur; et bene invidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei pos- | |
| sint fata detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se reginam | |
| contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit | |
| contra fata victorum. pallasne Minerva ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ | 10 |
| δόρυ, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem | |
| occiderit. {⁴³sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum | |
| adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum meditatur, | |
| belli exemplum adfert "Mars perdere gentem inmanem Lapithum | |
| valuit". 'ne' autem coniunctio expletiva videtur. an aliter? exvrere | 15 |
| exuri dicitur de quo nihil superest, ut "quid memorem exustas Ery- | |
| cino in litore classes?"}⁴³ classem ad invidiam posuit, ut pro | |
| una navi classem dicat. sic Venus "navibus infandum amissis", | |
| cum Orontes solus perisset. aut re vera unam navem significat, | |
| ut Horatius "me vel extremos Numidarum in agros classe | 20 |
| releget". classis enim dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, | |
| unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et καλοπόδια. |