| aliae pandvntvr inanes svspensae ad ventos loquitur | 6.741.1 |
| quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et | |
| philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in | |
| terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae sci- | |
| licet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: | 5 |
| et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur | |
| omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt | |
| in corpora marina, si paulo melius vixerint: aut certe in aëre, | |
| transeundo scilicet in aëria corpora, si satis bene vixerint. quod | |
| in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris | 10 |
| omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et | |
| sulphure, aut aqua abluunt, aut aëre ventilant, quod erat in sacris | |
| Liberi: hoc est enim "tibique oscilla ex alta suspendunt mollia | |
| pinu"; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum | |
| meritorum secutus est ordinem, ut ante aëriam, inde aquae, post | 15 |
| ignis diceret purgationem. |