| qvisqve svos patimvr manes supplicia quae sunt apud | 6.743.1 |
| manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in | |
| iudicio continentur. est et aliud verius. nam cum nascimur, duos | |
| genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat | |
| ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in melio- | 5 |
| rem vitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut vacatio- | |
| nem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, | |
| quos cum vita sortimur. exinde una pars orationis est, et ter- | |
| tia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo | |
| factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio | 10 |
| iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est. |