| ille vides pvra ivvenis qvi nititvr hasta Aeneas, ut | 6.760.1 |
| Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem. | |
| propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella | |
| suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicens | |
| "se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque". | 5 |
| sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo | |
| pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et | |
| Laurolavinium tenuit. cuius Lavinia timens insidias, gravida con- | |
| fugit ad silvas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens | |
| ait "Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta": | 10 |
| et illic enixa est Silvium. sed cum Ascanius flagraret invidia, evo- | |
| cavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam con- | |
| stituit. qui quoniam sine liberis periit, Silvio, qui et ipse Ascanius | |
| dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Livium est error, | |
| qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Silvii | 15 |
| dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores | |
| Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini | |
| Murrani, ut "Murranum hic atavos et avorum anti- | |
| qua sonantem nomina per regesque actum genus omne | |
| Latinos". pvra ivvenis qvi nititvr hasta id est sine ferro: | 20 |
| nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum vicisset | |
| in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani. |