| silvivs albanvm nomen quia omnes Silvii dicti sunt. | 6.763.1 |
| tva postvma proles postumus est post humationem parentis crea- | |
| tus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim | |
| infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum | |
| enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: Ennius | 5 |
| "Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit". male | |
| autem vindicavit usus, per quem dixit "longaevosque | |
| senes". |