| hi tibi nomentvm hae civitates sunt priscorum Latinorum | 6.773.1 |
| ab Albanis regibus constitutae: quamquam Collatiam Tarquinius | |
| constituisse dicatur, qui, ut erat superbus, eam ex collata pecunia | |
| constituit, unde et Collatia dicta est. potest tamen fieri, ut ab | |
| Albanis fundata sit, aucta a Tarquinio, sicut supra de | 5 |
| Tarento diximus, quod Taras fecit, auxit Phalantos. Romam etiam | |
| Romulus fecisse dicitur, quam ante Euander condidit, ut | |
| "tunc pater Euandrus Romanae conditor arcis". vrbemqve | |
| fidenam 'Fidenae' dicuntur, ut 'Thebae'; sed dixit ut {⁴³Iuvenalis}⁴³ | |
| "atque vetus Thebe centum iacet obruta portis": nam va- | 10 |
| rietati studet. unde etiam ait 'Pometios', cum dicatur numero | |
| singulari Pometia. |