| castrvmqve invi una est in Italia civitas, quae castrum | 6.775.1 |
| novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui | |
| illic colitur. Inuus autem latine appellatur, graece Πάν: item Ἐφιάλ- | |
| της graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. | |
| dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, | 5 |
| unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra | |
| numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto "castrum Poe- | |
| norum": quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus. |