| qvin et avo comitem sese mavortivs addet romvlvs | 6.777.1 |
| Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius | |
| pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et | |
| Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adolevissent, occiso | |
| Amulio avum Numitorem in regna revocaverunt et cum eo uno | 5 |
| anno regnaverunt. postea propter angustias imperii Romam capta- | |
| tis auguriis condiderunt. ergo 'avo se addet comitem' aut avito se | |
| iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos | |
| cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, | |
| Aeneas avus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem san- | 10 |
| guinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod | |
| est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys An- | |
| chisae, Anchises Aeneae. |