| viden 'den' naturaliter longa est, brevem tamen eam | 6.779.1 |
| posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam | |
| ubique brevis inveniatur. geminae stant vertice cristae | |
| omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare vide- | |
| retur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, | 5 |
| quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem | |
| Palatinum Romulus tenuit, Aventinum Remus. qui prior sex vul- | |
| tures vidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille | |
| numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis no- | |
| mine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabu- | 10 |
| losum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus. |