| qvin decios quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, | 6.824.1 |
| qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, | |
| alter Samnitico vovit pro republica, cum Terra et Manes universum | |
| bello vellent exercitum perdere. drvsosqve procvl et hi duo | |
| fuerunt. horum prior vicit Hasdrubalem, alter est filius Liviae, | 5 |
| uxoris Augusti. saevvmqve secvri aspice torqvatvm hic Gal- | |
| lum quendam {⁴³in ponte Anienis}⁴³ singulari certamine superavit et eius | |
| sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, | |
| praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille {⁴³provocatus ab hostibus,}⁴³ | |
| nacta occasione, victoriam consecutus est. reversus postea pater | 10 |
| laudavit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Livius, fustua- | |
| rio {⁴³supplicio}⁴³ necavit. ergo 'saevum securi' saevum iure occidendi, | |
| non ferri genere: nam securi non animadvertit in filium. |