| referentem signa camillvm Brenno duce Galli apud | 6.825.1 |
| Alliam fluvium deletis legionibus everterunt urbem Romam absque | |
| Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus | |
| absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio | |
| propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam | 5 |
| abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et | |
| signa. quod cum illic appendisset, civitati nomen dedit: nam Pi- | |
| saurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen | |
| factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est. |