| tertiaqve arma patri svspendet capta qvirino et | 6.859.1 |
| tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', | |
| qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Cae- | |
| ninensium, et ea Iovi {⁴³Feretrio}⁴³ suspenderat. possumus et, quod est | |
| melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit | 5 |
| prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Ro- | |
| mulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, | |
| quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci | |
| et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum | |
| habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Iovi: aut 'suspendet patri | 10 |
| Quirino'. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis | |
| inmemores, cuius facit mentionem et Livius. |