| egregivm forma ivvenem et fvlgentibvs armis tria | 6.861.1 |
| sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat | |
| autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augu- | |
| stus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et | |
| periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius | 5 |
| mortem vehementer civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti | |
| filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra | |
| civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et | |
| dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur | |
| cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo | 10 |
| modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat | |
| hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recita- | |
| tum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse | |
| dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic | |
| et Livius argentum grave dicit, id est massas. | 15 |