| veras avdire et reddere voces? sunt multae reci- | 1.409.1 |
| procae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique | |
| sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas | |
| 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. | |
| item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si conver- | 5 |
| tantur, habent aliquid superfluum. in Sallustio "in tugurio mu- | |
| lieris ancillae": bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio | |
| ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et con- | |
| dicionem ostendit et sexum. item "res erat praetoribus nota | |
| solis". hoc suffecerat. male ergo addidit "ignorabatur a ceteris". | 10 |
| quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur. |