| talibvs incvsat incusare proprie est superiorem arguere, | 1.410.1 |
| ut in Terentio pater ad filium "quid me incusas Clitipho?" | |
| accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum | |
| uxor "me miseram, quae nunc quam ob causam accuser ne- | |
| scio". et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. | 5 |
| sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omni- | |
| bus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spe- | |
| ctat inferior. |