laeta ecce proprium Veneris epitheton. {⁴³vel 'laeta', quia 1.416.1
tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat;
vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse
est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere num-
quam dicatur.}⁴³ sabaeo Arabico. Arabiae autem tres sunt, in- 5
ferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos
nascitur tus. dicti autem Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβειν, id est venerari,
quod deos per ipsorum tura veneramur.