| tvre calent arae sertisqve recentibvs halant ecce | 1.417.1 |
| unde supra dixit "haud equidem tali me dignor honore", {⁴³quia | |
| Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit}⁴³. quod autem 're- | |
| centibus' dixit laus loci est, qui semper flore vestitur, {⁴³ut omni tem- | |
| pore Veneri flores praesto esse videantur}⁴³. sertis sertum et serta | 5 |
| cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco: item alibi expressius "serta | |
| procul, tantum capiti delapsa, iacebant". si autem sertos | |
| dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanus "accipiunt | |
| sertas nardo florente coronas". et hoc in multis nominibus | |
| observandum est, ut genus ex adiectione formetur: qua detracta in | 10 |
| neutrum cedat necesse est, ut piscinalis locus, piscinalis cella, | |
| piscinale; sagmarius mulus, sagmaria mula, sagmarium. {⁴³halant | |
| pro olent.}⁴³ |