| svccinctvs trabea toga est augurum de cocco et pur- | 7.188.1 |
| pura. ancile scutum breve. regnante Numa caelo huius modi | |
| scutum lapsum est, et data responsa sunt, illic fore summam im- | |
| perii, ubi illud esset. quod ne aliquando hostis agnosceret, per | |
| Mamurium fabrum multa similia fecerunt: cui et diem consecrarunt, | 5 |
| quo pellem virgis feriunt ad artis similitudinem. dicimus autem | |
| 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius | |
| dicens "anciliorum et nominis et togae oblitus". {⁴³septem fuerunt | |
| pignora, quae imperium Romanum tenent: †aius matris deum, quadriga | |
| fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, | 10 |
| palladium, ancilia.}⁴³ |