| avrea conivnx nam aliter versus non stat. et 'aurea' | 7.190.1 |
| per ironiam dixit, {⁴³ut "egregia interea coniunx"}⁴³: 'con- | |
| iunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, ut | |
| "quos ego sim totiens iam dedignata maritos". fabula {⁴³autem}⁴³ | |
| talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis | 5 |
| est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et spernere- | |
| tur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est | |
| pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, | |
| per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene | |
| autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium: nam | 10 |
| ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote. |