| avrvncos ita ferre senes apud veteres historiae hoc | 7.206.1 |
| genus fuit, ut maiores natu ante acta posteris indicarent: quod hic | |
| indicat locus, Lucanus apertius, cum esset de Antaeo narraturus, | |
| ait "cognita per multos docuit rudis incola patres": | |
| quia adhuc nec annales erant nec historiae. Aurunci vero Italiae | 5 |
| populi antiquissimi fuerunt. 'ferre' autem quasi cum ostentatione | |
| iactare. |