| dardanvs Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi | 7.207.1 |
| regis Italiae uxore, concubuit. sed ex Iovis semine natus est Dar- | |
| danus, ex Corythi Iasius. Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium | |
| condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samo- | |
| thraciam nominavit: nam Iunonis alia est Samos insula. [quamquam | 5 |
| civitas Thraciae, quae est in Cephallenia, Samo dicatur.] unde cum | |
| postea responsum esset "antiquam exquirite matrem", | |
| et Aeneas Italiam peteret, profectus ad Thraciam est et Samothra- | |
| cas deos sustulit et pertulit secum propter originem matris: {⁴³quod | |
| superius plenius dictum est}⁴³. idaeas phrygiae penetra- | 10 |
| vit ad vrbes quia erat {⁴³Ida}⁴³ et Cretae, addidit 'Phrygiae' {⁴³ad | |
| discretionem}⁴³. |