| legvnt eligunt. {⁴³ivra] id est loca ubi iura dicantur aut | 1.426.1 |
| magistratus creentur. et bene post conditam civitatem addidit 'iura' | |
| et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Bru- | |
| tum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eum- | |
| que ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii | 5 |
| essent, patres conscriptos. alii patres a plebe in consilium senatus | |
| separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe | |
| electi sunt. alii senatum a senectute hominum, †quibi allecti erant, | |
| dictum volunt, qui apud Graecos γερουσία appellatur. 'sanctum' | |
| autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur.}⁴³ | 10 |