| portvs effodivnt id est Cothona faciunt. {⁴³portvs | 1.427.1 |
| effodivnt ut portus scilicet faciant. et vere ait, nam Carthaginienses | |
| Cothone fossa utuntur, non naturali portu.}⁴³ alta theatri fvnda- | |
| menta hinc futura magnitudo cognoscitur, {⁴³quod 'alta fundamenta' | |
| ait. bene autem post res publicas privatasque necessarias mentionem | 5 |
| fecit theatri; aut quia ita Graecis urbs conditur, qui saepe spectaculis | |
| gaudent, aut, ut apud quosdam fuit, in honorem musicae scientiae.}⁴³ |