| {⁴³qvalis apes] ordo est 'qualis labor'.}⁴³ qvalis apes ter- | 1.430.1 |
| tiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed | |
| tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit ter- | |
| minatus, ut amans et amantum et amantium dicimus. cum autem | |
| nominativus singularis 'r' fuerit terminatus, tantum in 'um' exit, ut | 5 |
| pater patrum, murmur murmurum. reliqua vero nomina auctoritate | |
| firmamus, ut apis vel apum, vel apium. {⁴³sane fabula de apibus | |
| talis est. apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit. hanc Ceres | |
| sacrorum suorum cum secreta docuisset, interminata est, ne cui ea quae | |
| didicisset aperiret; sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea | 10 |
| primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere | |
| commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis | |
| mulieribus discerpta est. quam rem Ceres inmissa tam supra dictis | |
| feminis quam populo eius regionis pestilentia ulta est; de corpore vero | |
| Melissae apes nasci fecit. Latine autem μέλισσα apis dicitur.}⁴³ aestate | 15 |
| nova {⁴³incipiente, ut "vere novo". et}⁴³ bene 'nova', quia est et adulta | |
| et praeceps secundum Sallustium. florea pro florida, ut "ne- | |
| mora inter frondea turbam". {⁴³aut florentia, nec enim de flore erant | |
| facta: floream coronam dicimus.}⁴³ rvra Graece ἄρουρα dicuntur. | |
| aphaeresis ergo sermonem fecit Latinum. | 20 |